accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et
regnaret filius eius pro eo
dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas
praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios
ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent
in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan
putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui
consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et
investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius
igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit
tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum
eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut
manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc
reverterentur
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti
ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba
currus et equites
conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha
cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione
Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt
ad bellum
quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum
virorum fortium
egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam
civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in
agro steterunt
igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post
tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo
Israhel et perrexit contra Syrum
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris
sui et perrexerunt contra filios Ammon
dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem
superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro
urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum
est faciet
perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum
ad proelium et fugavit eos
porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque
fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem
reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit
nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem
princeps militiae Adadezer erat dux eorum
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum
Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex
adverso aciem illis contra pugnantibus
fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris
septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach
exercitus principem
videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos
transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria
auxilium praebere filiis Ammon